Latin Vulgate Bible

< prev The Acts of the Apostles next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The ascension of Christ. Matthias is chosen in place of Judas.

 1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere, et docere  2 usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :  3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.  4 Et convescens, praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis ( inquit) per os meum :  5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.

 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?  7 Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate :  8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.  9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.  10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,

 11 qui et dixerunt : Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.  12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.  13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.  14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.  15 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit ( erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :

 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum :  17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.  18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.  19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.  20 Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.

 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,  22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.  23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.  24 Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,  25 accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum.

 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.

< prev The Acts of the Apostles next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE