Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The disciples receive the Holy Ghost. Peter's sermon to the people. The piety of the first converts.

[1] Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco : [2] et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. [3] Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : [4] et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. [5] Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est.

[6] Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. [7] Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt, [8] et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? [9] Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, [10] Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani,

[11] Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. [12] Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse? [13] Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti. [14] Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. [15] Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :

[16] sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel : [17] Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. [18] Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt : [19] et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi : [20] sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

[21] Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. [22] Viri Israelitae, audite verba haec : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis : [23] hunc, definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis : [24] quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. [25] David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :

[26] propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe : [27] quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. [28] Notas mihi fecisti vias vitae : et replebis me jucunditate cum facie tua. [29] Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. [30] Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :

[31] providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. [32] Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. [33] Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. [34] Non enim David ascendit in caelum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis [35] donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

[36] Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis. [37] His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres? [38] Petrus vero ad illos : Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. [39] Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. [40] Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.

[41] Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. [42] Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. [43] Fiebat autem omni animae timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. [44] Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. [45] Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.

[46] Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis, [47] collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 2   next >