Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul passes through Macedonia and Greece. He raises a dead man to life at Troas. His discourse to the clergy of Ephesus.

[1] Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. [2] Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam : [3] ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. [4] Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus. [5] Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade :

[6] nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. [7] Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. [8] Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati. [9] Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus. [10] Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

[11] Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. [12] Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. [13] Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. [14] Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. [15] Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.

[16] Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. [17] A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae. [18] Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, [19] serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum : [20] quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,

[21] testificans Judaeis, atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. [22] Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quae in ea ventura sint mihi, ignorans : [23] nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. [24] Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei. [25] Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.

[26] Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. [27] Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. [28] Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. [29] Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. [30] Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

[31] Propter quod vigilate memoria retinentes : quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. [32] Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus. [33] Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut [34] ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. [35] Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.

[36] Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. [37] Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, [38] dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 20   next >