Paul appeals to Caesar. King Agrippa desires to hear him.
[1] Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
[2] Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Judaeorum adversus Paulum : et rogabant eum,
[3] postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
[4] Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea : se autem maturius profecturum.
[5] Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
[6] Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
[7] Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare.
[8] Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
[9] Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
[10] Dixit autem Paulus : Ad tribunal Caesaris sto, ibi me oportet judicari : Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
[11] Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
[12] Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
[13] Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
[14] Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
[15] de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
[16] Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
[17] Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
[18] De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
[19] Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
[20] Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
[21] Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
[22] Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
[23] Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
[24] Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
[25] Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
[26] De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
[27] Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
|