DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 28 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Paul, after three months' stay in Melita, continues his voyage and arrives at Rome. His conference there with the Jews.

[1] Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis. [2] Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. [3] Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. [4] Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. [5] Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.

[6] At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. [7] In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. [8] Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. [9] Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: [10] qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant.

[11] Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. [12] Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. [13] Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos; [14] ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. [15] Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.

[16] Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. [17] Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, [18] qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. [19] Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. [20] Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.

[21] At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. [22] Rogamus autem a te audire quae sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. [23] Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. [24] Et quidam credebant his quae dicebantur: quidam vero non credebant. [25] Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,

[26] dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. [27] Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. [28] Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. [29] Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem. [30] Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,

[31] praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.

< previous | Chapter 28 | next >