Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Cornelius is received into the church. Peter's vision.

[1] Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quae dicitur Italica, [2] religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper : [3] is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli. [4] At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, Domine? Dixit autem illi : Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. [5] Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :

[6] hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere. [7] Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. [8] Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. [9] Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. [10] Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :

[11] et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram, [12] in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli. [13] Et facta est vox ad eum : Surge Petre, occide, et manduca. [14] Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. [15] Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

[16] Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in caelum. [17] Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset : ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam. [18] Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. [19] Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quaerunt te. [20] Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

[21] Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quaeritis : quae causa est, propter quam venistis? [22] Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. [23] Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. [24] Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. [25] Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

[26] Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum. [27] Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant : [28] dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. [29] Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? [30] Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

[31] Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. [32] Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. [33] Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. [34] Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; [35] sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

[36] Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum ( hic est omnium Dominus). [37] Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeum : incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, [38] Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. [39] Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. [40] Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

[41] non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. [42] Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. [43] Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. [44] Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. [45] Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro : quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.

[46] Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. [47] Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? [48] Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 10   next >