Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul visits the churches. He is called to preach in Macedonia. He is scourged at Philippi.

[1] Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judaeae fidelis, patre gentili. [2] Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres. [3] Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. [4] Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Jerosolymis. [5] Et ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.

[6] Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. [7] Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu. [8] Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem : [9] et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos. [10] Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

[11] Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim : [12] et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. [13] Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant. [14] Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. [15] Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.

[16] Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. [17] Haec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. [18] Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. [19] Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes : [20] et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei :

[21] et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. [22] Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi. [23] Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos. [24] Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. [25] Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.

[26] Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt. [27] Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. [28] Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus. [29] Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes : [30] et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?

[31] At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum : et salvus eris tu, et domus tua. [32] Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. [33] Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. [34] Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. [35] Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.

[36] Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace. [37] Paulus autem dixit eis : Caesos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita : sed veniant, [38] et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent : [39] et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. [40] Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 16   next >