Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul establishes the church at Ephesus. The tumult of the silversmiths.

[1] Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos : [2] dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. [3] Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt : In Joannis baptismate. [4] Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens : In eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Jesum. [5] His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

[6] Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. [7] Erant autem omnes viri fere duodecim. [8] Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei. [9] Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. [10] Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judaei atque gentiles.

[11] Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli : [12] ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. [13] Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat. [14] Erant autem quidam Judaei Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. [15] Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis?

[16] Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. [17] Hoc autem notum factum est omnibus Judaeis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. [18] Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. [19] Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. [20] Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.

[21] His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. [22] Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. [23] Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. [24] Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum : [25] quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :

[26] et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. [27] Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia, et orbis colit. [28] His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. [29] Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. [30] Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.

[31] Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum : [32] alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent. [33] De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. [34] Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum. [35] Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Jovisque prolis?

[36] Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. [37] Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. [38] Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem. [39] Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. [40] Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae : cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 19   next >