Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

A dissension about circumcision. The decision and letter of the council of Jerusalem.

[1] Et quidam descendentes de Judaea, docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. [2] Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione. [3] Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. [4] Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. [5] Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes : Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.

[6] Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. [7] Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere. [8] Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, [9] et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. [10] Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?

[11] Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. [12] Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos. [13] Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me. [14] Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. [15] Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est :

[16] Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit : et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud : [17] ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec. [18] Notum a saeculo est Domino opus suum. [19] Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, [20] sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

[21] Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. [22] Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus, [23] scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem. [24] Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus : [25] placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,

[26] hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. [27] Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. [28] Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria : [29] ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. [30] Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.

[31] Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. [32] Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. [33] Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. [34] Visum est autem Silae ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem. [35] Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.

[36] Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. [37] Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. [38] Paulus autem rogabat eum ( ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. [39] Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. [40] Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.

[41] Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 15   next >