Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul preaches to the Thessalonians and Bereans. His discourse to the Athenians.

[1] Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum. [2] Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, [3] adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. [4] Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo, et Silae, et de colentibus, gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae. [5] Zelantes autem Judaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quaerebant eos producere in populum.

[6] Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, [7] quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. [8] Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes haec. [9] Et accepta satisfactione a Jasone, et a ceteris, dimiserunt eos. [10] Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt.

[11] Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. [12] Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. [13] Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei, quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. [14] Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. [15] Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.

[16] Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem. [17] Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. [18] Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero : Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. [19] Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? [20] nova enim quaedam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint haec esse.

[21] ( Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.) [22] Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. [23] Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. [24] Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, [25] nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia :

[26] fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, [27] quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. [28] In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus. [29] Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. [30] Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant,

[31] eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate in viro, in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. [32] Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum. [33] Sic Paulus exivit de medio eorum. [34] Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 17   next >