Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul stands before the council. The Jews conspire his death. He is sent away to Cesarea.

[1] Intendens autem in concilium Paulus ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. [2] Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus. [3] Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? [4] Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis. [5] Dixit autem Paulus : Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.

[6] Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. [7] Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo. [8] Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisaei autem utraque confitentur. [9] Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? [10] Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.

[11] Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari. [12] Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum. [13] Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant : [14] qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. [15] Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.

[16] Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. [17] Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. [18] Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. [19] Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi? [20] Ille autem dixit : Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :

[21] tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. [22] Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset. [23] Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, [24] et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem. [25] ( Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)

[26] Scribens epistolam continentem haec : Claudius Lysias optimo praesidi, Felici salutem. [27] Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. [28] Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. [29] Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. [30] Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians : et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.

[31] Milites ergo secundum praeceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. [32] Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. [33] Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. [34] Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset : et cognoscens quia de Cilicia : [35] Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 23   next >