Saul and Barnabas are sent forth by the Holy Ghost. They preach in Cyprus and in Antioch of Pisidia.
[1] Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.
[2] Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
[3] Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
[4] Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
[5] Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
[6] Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magnum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu,
[7] qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
[8] Resistebat autem illis Elymas magus ( si enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide.
[9] Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
[10] dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.
[11] Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret.
[12] Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
[13] Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
[14] Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
[15] Post lectionem autem legis, et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
[16] Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite :
[17] Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
[18] et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
[19] Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
[20] quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
[21] Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
[22] et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
[23] Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Jesum,
[24] praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israel.
[25] Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego, sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
[26] Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
[27] Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
[28] et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
[29] Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
[30] Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die :
[31] qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
[32] Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est :
[33] quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
[34] Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
[35] Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
[36] David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
[37] Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
[38] Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
[39] in hoc omnis qui credit, justificatur.
[40] Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
[41] Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
[42] Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
[43] Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
[44] Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
[45] Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
[46] Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
[47] Sic enim praecepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
[48] Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.
[49] Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
[50] Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
[51] At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
[52] Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
|