DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Paul gives an account to Agrippa of his life, conversion and calling.

[1] Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere. [2] De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, [3] maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines, et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias. [4] Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei: [5] praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.

[6] Et nunc in spe, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: [7] in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex. [8] Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? [9] Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, [10] quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.

[11] Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. [12] In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, [13] die media in via, vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. [14] Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. [15] Ego autem dixi: Quis es, Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.

[16] Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, [17] eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te, [18] aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quae est in me. [19] Unde rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni; [20] sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.

[21] Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. [22] Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem sto, testificans minori, atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses, [23] si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. [24] Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. [25] Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.

[26] Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. [27] Credis rex Agrippa prophetis? Scio quia credis. [28] Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. [29] Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. [30] Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis.

[31] Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste. [32] Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.

< previous | Chapter 26 | next >