Christ talks with the Samaritan woman. He heals the ruler's son.
[1] Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
[2] ( quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
[3] reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam.
[4] Oportebat autem eum transire per Samariam.
[5] Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
[6] Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
[7] Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
[8] ( Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
[9] Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.
[10] Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
[11] Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam?
[12] Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
[13] Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum :
[14] sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
[15] Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
[16] Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
[17] Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum;
[18] quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
[19] Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
[20] Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
[21] Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
[22] Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.
[23] Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
[24] Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
[25] Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit ( qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
[26] Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor te.
[27] Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea?
[28] Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
[29] Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci : numquid ipse est Christus?
[30] Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
[31] Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
[32] Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
[33] Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare?
[34] Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
[35] Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.
[36] Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
[37] In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
[38] Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
[39] Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
[40] Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
[41] Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
[42] Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
[43] Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.
[44] Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
[45] Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
[46] Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
[47] Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
[48] Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
[49] Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
[50] Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
[51] Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
[52] Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
[53] Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
[54] Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.
|