Christ raises Lazarus to life. The rulers resolve to put him to death.
[1] Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.
[2] ( Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
[3] Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
[4] Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
[5] Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
[6] Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
[7] deinde post haec dixit discipulis suis : Eamus in Judaeam iterum.
[8] Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?
[9] Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
[10] si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
[11] Haec ait, et post haec dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
[12] Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
[13] Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
[14] Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
[15] et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
[16] Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
[17] Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
[18] ( Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
[19] Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
[20] Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
[21] Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
[22] sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
[23] Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
[24] Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
[25] Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
[26] et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?
[27] Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
[28] Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
[29] Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
[30] nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
[31] Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
[32] Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
[33] Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
[34] et dixit : Ubi posuistis eum? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
[35] Et lacrimatus est Jesus.
[36] Dixerunt ergo Judaei : Ecce quomodo amabat eum.
[37] Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?
[38] Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
[39] Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.
[40] Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
[41] Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
[42] Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
[43] Haec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
[44] Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
[45] Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.
[46] Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.
[47] Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant : Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
[48] Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
[49] Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
[50] nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
[51] Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
[52] et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
[53] Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
[54] Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
[55] Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
[56] Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
|