Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint John   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

Christ goes up to the feast of the tabernacles. He teaches in the temple.

[1] Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam : non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. [2] Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia. [3] Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. [4] Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo. [5] Neque enim fratres ejus credebant in eum.

[6] Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. [7] Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. [8] Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. [9] Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. [10] Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

[11] Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille? [12] Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. [13] Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum. [14] Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. [15] Et mirabantur Judaei, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

[16] Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. [17] Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. [18] Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. [19] Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem? [20] Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit : Daemonium habes : quis te quaeret interficere?

[21] Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : [22] propterea Moyses dedit vobis circumcisionem ( non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. [23] Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? [24] Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. [25] Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quaerunt interficere?

[26] et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? [27] Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. [28] Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. [29] Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. [30] Quaerebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.

[31] De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? [32] Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec : et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum. [33] Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. [34] Quaeretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. [35] Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?

[36] quis est hic sermo, quem dixit : Quaeretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire? [37] In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. [38] Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. [39] Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. [40] Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.

[41] Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilaea venit Christus? [42] nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? [43] Dissensio itaque facta est in turba propter eum. [44] Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. [45] Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum?

[46] Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. [47] Responderunt ergo eis pharisaei : Numquid et vos seducti estis? [48] numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis? [49] sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. [50] Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

[51] Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? [52] Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit. [53] Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

< previous   Gospel According to Saint John   next >
< previous   Chapter 7   next >