Eliu proceeds in setting forth the justice and power of God.
[1] Addens quoque Eliu, haec locutus est :
[2] Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
[3] Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
[4] Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
[5] Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
[6] sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
[7] Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
[8] Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
[9] indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
[10] Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
[11] Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
[12] si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
[13] Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
[14] Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
[15] Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
[16] Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
[17] Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
[18] Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
[19] Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
[20] Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
[21] Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim coepisti sequi post miseriam.
[22] Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
[23] Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem?
[24] Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
[25] Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
[26] Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inaestimabilis.
[27] Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum,
[28] qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper.
[29] Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
[30] et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
[31] Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
[32] In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
[33] Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
|