Baldad again reproves Job and describes the miseries of the wicked.
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
[2] Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
[3] Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
[4] Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
[5] Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
[6] Lux obtenebrescet in tabernaculo illius : et lucerna quae super eum est extinguetur.
[7] Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
[8] Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
[9] Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
[10] Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
[11] Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
[12] Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
[13] Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.
[14] Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus : et calcet super eum, quasi rex, interitus.
[15] Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est : aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
[16] Deorsum radices ejus siccentur : sursum autem atteratur messis ejus.
[17] Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
[18] Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
[19] Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
[20] In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
[21] Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
|