Eliu declares that the good or evil done by man cannot reach God.
[1] Igitur Eliu haec rursum locutus est :
[2] Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo?
[3] Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
[4] Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
[5] Suspice caelum, et intuere : et contemplare aethera quod altior te sit.
[6] Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
[7] Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
[8] Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
[9] Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
[10] Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
[11] qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos?
[12] Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
[13] Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
[14] Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
[15] Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
[16] Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
|