Job relates his former happiness, and the respect that all men shewed him.
[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
[2] Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?
[3] quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
[4] sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
[5] quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :
[6] quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :
[7] quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
[8] Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.
[9] Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
[10] Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
[11] Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi :
[12] eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
[13] Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
[14] Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
[15] Oculus fui caeco, et pes claudo.
[16] Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
[17] Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
[18] Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
[19] Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
[20] Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
[21] Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
[22] Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
[23] Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
[24] Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
[25] Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.
|