Job maintains his innocence, and complains of his friends.
[1] Respondens autem Job, dixit :
[2] Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!
[3] Quasi arena maris haec gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena;
[4] quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
[5] Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?
[6] aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
[7] Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.
[8] Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
[9] Et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?
[10] Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
[11] Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
[12] Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
[13] Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
[14] Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
[15] Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
[16] Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
[17] Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
[18] Involutae sunt semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
[19] Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
[20] Confusi sunt, quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
[21] Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.
[22] Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
[23] vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
[24] Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoravi, instruite me.
[25] Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
[26] Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
[27] Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
[28] Verumtamen quod coepistis explete; praebete aurem, et videte an mentiar.
[29] Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
[30] Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
|