Job complains of the cruelty of his friends; he describes his own sufferings: and his belief of a future resurrection.
[1] Respondens autem Job, dixit :
[2] Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
[3] En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
[4] Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
[5] At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
[6] Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
[7] Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet : vociferabor, et non est qui judicet.
[8] Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.
[9] Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
[10] Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.
[11] Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
[12] Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
[13] Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
[14] Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
[15] Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
[16] Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.
[17] Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
[18] Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
[19] Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
[20] Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
[21] Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
[22] Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
[23] Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro,
[24] stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
[25] Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :
[26] et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
[27] Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo.
[28] Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
[29] Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.
|