God interposes and shews from the things he hath made, that man cannot comprehend his power and wisdom.
[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
[2] Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
[3] Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
[4] Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi, si habes intelligentiam.
[5] Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
[6] super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
[7] cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
[8] Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
[9] cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem?
[10] Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
[11] et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
[12] Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
[13] et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
[14] Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
[15] Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
[16] Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti?
[17] Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
[18] Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia :
[19] in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
[20] ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
[21] Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
[22] Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
[23] quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?
[24] Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram?
[25] Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
[26] ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
[27] ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
[28] Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris?
[29] De cujus utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit?
[30] In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
[31] Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
[32] Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis?
[33] Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra?
[34] Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
[35] Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus?
[36] Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
[37] Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet?
[38] Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur?
[39] Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,
[40] quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
[41] Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
|