Job wishes to be tried at God's tribunal.
[1] Respondens autem Job, ait :
[2] Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
[3] Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
[4] Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
[5] ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
[6] Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
[7] Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
[8] Si ad orientem iero, non apparet : si ad occidentem, non intelligam eum.
[9] Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum : si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
[10] Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
[11] Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
[12] A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
[13] Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
[14] Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
[15] Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
[16] Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
[17] Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
|