God's providence often suffers the wicked to go on a long time in their sins: but punisheth them in another life.
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
[2] Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
[3] Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
[4] Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
[5] Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus :
[6] quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis!
|