Baldad, under pretence of defending the justice of God, accuses Job, and exhorts him to return to God.
[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
[2] Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
[3] Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
[4] Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae :
[5] tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus :
[6] si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae;
[7] in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
[8] Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam :
[9] ( hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
[10] Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
[11] Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
[12] Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
[13] Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
[14] Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
[15] Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.
[16] Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
[17] Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
[18] Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
[19] Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur,
[20] Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
[21] donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
[22] Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.
|