Job submits himself. God pronounces in his favour. Job offers sacrifice for his friends. He is blessed with riches and children, and dies happily,
[1] Respondens autem Job Domino, dixit :
[2] Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
[3] Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
[4] Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi.
[5] Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te.
[6] Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
[7] Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
[8] Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meum orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
[9] Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job.
[10] Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.
[11] Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
[12] Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.
[13] Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
[14] Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
[15] Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra : deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.
[16] Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex et plenus dierum.
|