Job's hope in God: he expects rest in death.
[1] Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
[2] Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
[3] Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
[4] Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
[5] Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
[6] Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
[7] Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
[8] Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
[9] Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
[10] Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
[11] Dies mei transierunt : cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
[12] Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
[13] Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris stravi lectulum meum.
[14] Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus.
[15] Ubi est ergo nunc praestolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
[16] In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
|