Job declares the shortness of man's days: and professes his belief of a resurrection.
[1] Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
[2] Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
[3] Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
[4] Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
[5] Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
[6] Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
[7] Lignum habet spem : si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
[8] Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
[9] ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
[10] Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est?
[11] Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
[12] sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
[13] Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
[14] Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
[15] Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
[16] Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
[17] Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
[18] Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
[19] lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
[20] Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
[21] Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
[22] Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
|