Eliu blames Job for asserting his own innocence.
[1] Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
[2] Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
[3] Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
[4] Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
[5] Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
[6] Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
[7] Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
[8] Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
[9] Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me.
[10] Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
[11] Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.
[12] Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
[13] Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
[14] Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
[15] Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
[16] tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
[17] ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia,
[18] eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
[19] Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
[20] Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
[21] Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur.
[22] Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
[23] Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem,
[24] miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
[25] Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiae suae.
[26] Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
[27] Respiciet homines, et dicet : Peccavi : et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
[28] Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
[29] Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
[30] ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
[31] Attende, Job, et audi me : et tace, dum loquor.
[32] Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
[33] Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.
|