A further description of the leviathan.
[1] Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo?
[2] Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.
[3] Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
[4] Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?
[5] Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.
[6] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
[7] Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
[8] Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
[9] Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.
[10] De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.
[11] De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
[12] Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
[13] In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.
[14] Membra carnium ejus cohaerentia sibi : mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur.
[15] Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
[16] Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
[17] Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax :
[18] reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
[19] Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
[20] Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
[21] Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
[22] Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
[23] Post eum lucebit semita : aestimabit abyssum quasi senescentem.
[24] Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
[25] Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae.
|