Sophar declares the shortness of the prosperity of the wicked: and their sudden downfall.
[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
[2] Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
[3] Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
[4] Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
[5] quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
[6] Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
[7] quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est?
[8] Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.
[9] Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
[10] Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
[11] Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.
[12] Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
[13] Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
[14] Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
[15] Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
[16] Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
[17] ( Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
[18] Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
[19] Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non aedificavit eam.
[20] Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
[21] Non remansit de cibo ejus : et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
[22] Cum satiatus fuerit, arctabitur : aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
[23] Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum!
[24] Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
[25] Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.
[26] Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus : devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.
[27] Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
[28] Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.
[29] Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.
|