The destruction of Tyre. It shall be repaired again after seventy years.
[1] Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.
[2] Tacete, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
[3] In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium.
[4] Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
[5] Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
[6] Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
[7] Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
[8] Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae?
[9] Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
[10] Transi terram tuam quasi flumen, filia maris! non est cingulum ultra tibi.
[11] Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus;
[12] et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis : in Cethim consurgens transfreta : ibi quoque non erit requies tibi.
[13] Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
[14] Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
[15] Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
[16] Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
[17] Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae;
[18] et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
|