Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 21 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The destruction of Babylon by the Medes and Persians: a prophecy against the Edomites and the Arabians.

 1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.  2 Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.  3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.  4 Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.  5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.

 6 Haec enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.  7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.  8 Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.  9 Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.  10 Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.

 11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?  12 Dixit custos : Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite.  13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.  14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.  15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.

 16 Quoniam haec dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.  17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israel locutus est.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 21 next >

 
TOP OF PAGE