The punishment of the Israelites, for their pride, intemperance, and contempt of religion. Christ the cornerstone.
[1] Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino.
[2] Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
[3] Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.
[4] Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
[5] In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui;
[6] et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
[7] Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
[8] Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
[9] Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
[10] Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi.
[11] In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
[12] Cui dixit : Haec est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium : et noluerunt audire.
[13] Et erit eis verbum Domini : Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
[14] Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
[15] Dixistis enim : Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum : flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
[16] Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.
[17] Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.
[18] Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit : flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
[19] Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
[20] Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest.
[21] Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus : ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
[22] Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.
[23] Auribus percipite, et audite vocem meam : attendite, et audite eloquium meum.
[24] Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam?
[25] Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?
[26] Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.
[27] Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
[28] Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
[29] Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.
|