Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 35 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

The joyful flourishing of Christ's kingdom: in his church shall be a holy and secure way.

 1 Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.  2 Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.  3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.  4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.  5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt;

 6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine;  7 et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.  8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.  9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi; et ambulabunt qui liberati fuerint.  10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 35 next >

 
TOP OF PAGE