The Gentiles, who were barren before, shall multiply in the church of Christ: from which God's mercy shall never depart.
[1] Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.
[2] Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
[3] Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
[4] Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
[5] Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
[6] Quia et mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
[7] Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
[8] In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
[9] Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
[10] Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
[11] Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris;
[12] et ponam jaspidem propugnacula tua; et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;
[13] universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
[14] Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
[15] Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
[16] Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
[17] Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec est haereditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
|