Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 36 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66

Sennacherib invades Juda: his blasphemies.

 1 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.  2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis.  3 Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.  4 Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiae : Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quae est ista fiducia qua confidis?  5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?

 6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Aegypti, omnibus qui confidunt in eo.  7 Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis?  8 Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum :  9 et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis et in equitibus,  10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.

 11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.  12 Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?  13 Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum!  14 Haec dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.  15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.

 16 Nolite audire Ezechiam; haec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae,  17 donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.  18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?  19 Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?  20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea?

 21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens : Ne respondeatis ei.  22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

< prev Prophecy of Isaias (Isaiah) next >
< prev Chapter 36 next >

 
TOP OF PAGE