Ezechias being advertised that he shall die, obtains by prayer a prolongation of his life: in confirmation of which the sun goes back. The canticle of Ezechias.
[1] In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Haec dicit Dominus : Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.
[2] Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
[3] et dixit : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
[4] Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
[5] Vade, et dic Ezechiae : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
[6] et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
[7] Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
[8] ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
[9] Scriptura Ezechiae, regis Juda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
[10] Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum.
[11] Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
[12] Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.
[13] Sperabam usque ad mane; quasi leo sic contrivit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam finies me.
[14] Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me.
[15] Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
[16] Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
[17] Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
[18] Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
[19] Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
[20] Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.
[21] Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
[22] Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
|