Woe to the makers of wicked laws. The Assyrian shall be a rod for punishing Israel: but for their pride they shall be destroyed: and a remnant of Israel saved.
[1] Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
[2] ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.
[3] Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
[4] ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
[5] Vae Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.
[6] Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
[7] Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
[8] Dicet enim :
[9] Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?
[10] Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
[11] Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?
[12] Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
[13] Dixit enim : In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
[14] Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
[15] Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
[16] Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
[17] Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
[18] Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.
[19] Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
[20] Et erit in die illa : non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.
[21] Reliquiae convertentur; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem.
[22] Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
[23] Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.
[24] Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum : Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur : in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Aegypti.
[25] Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
[26] Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb : et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti.
[27] Et erit in die illa : auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.
[28] Veniet in Aiath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
[29] Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
[30] Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
[31] Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.
[32] Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem.
[33] Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
[34] Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.
|