Christ shall bring the Gentiles to salvation. God's love to his church is perpetual.
[1] Audite, insulae; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
[2] Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me; et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me.
[3] Et dixit mihi : Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
[4] Et ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
[5] Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
[6] Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
[7] Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israel qui elegit te.
[8] Haec dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas;
[9] ut diceres his qui vincti sunt : Exite; et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
[10] Non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
[11] Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.
[12] Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
[13] Laudate, caeli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
[14] Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
[15] Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
[16] Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper.
[17] Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt.
[18] Leva in circuitu oculos tuos, et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa;
[19] quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae, nunc angusta erunt prae habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te.
[20] Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
[21] Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola; et isti ubi erant?
[22] Haec dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
[23] Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
[24] Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
[25] Quia haec dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
[26] Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
|