A canticle of thanksgiving for God's judgments and benefits.
[1] Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
[2] Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
[3] Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te :
[4] quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
[5] Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
[6] Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
[7] Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
[8] Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.
[9] Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.
[10] Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.
[11] Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
[12] Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
|