Christ's victory over his enemies: his mercies to his people: their complaint.
[1] Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
[2] Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
[3] Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
[4] Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit.
[5] Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
[6] Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
[7] Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
[8] Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.
[9] In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
[10] Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
[11] Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui;
[12] qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;
[13] qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?
[14] Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
[15] Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
[16] Tu enim pater noster; et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.
[17] Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae.
[18] Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
[19] Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
|