The blessings of the reign of Christ. The desolation of the Jews, and prosperity of the church of Christ.
[1] Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt.
[2] Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
[3] Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
[4] Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
[5] Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
[6] stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
[7] Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
[8] Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
[9] Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
[10] Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
[11] Obstupescite, opulentae; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros.
[12] Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
[13] Super humum populi mei spinae et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis!
[14] Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
[15] Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
[16] Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
[17] Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
[18] Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
[19] Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
[20] Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
|