God invites all to keep his commandments: the Gentiles that keep them shall be the people of God: the Jewish pastors are reproved.
[1] Haec dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
[2] Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
[3] Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens : Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum.
[4] Quia haec dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum,
[5] dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
[6] Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum;
[7] adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae; holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
[8] Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.
[9] Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
[10] Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
[11] Et canes imprudentissimi, nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
[12] Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
|