The prophet will not cease from preaching Christ: to whom all nations shall be converted: and whose church shall continue for ever.
[1] Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
[2] Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
[3] Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
[4] Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te; et terra tua inhabitabitur.
[5] Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
[6] Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
[7] et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
[8] Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
[9] Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
[10] Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
[11] Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae : Dicite filiae Sion : Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
[12] Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis : Quaesita civitas, et non derelicta.
|