The reprobation of the Jews is foreshewn under the parable of a vineyard. A woe is pronounced against sinners: the army of God shall send against them.
[1] Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
[2] Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
[3] Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
[4] Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
[5] Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae : auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
[6] Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
[7] Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
[8] Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
[9] In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.
[10] Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
[11] Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis!
[12] Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
[13] Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
[14] Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
[15] Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
[16] Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
[17] Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.
[18] Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
[19] qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud!
[20] Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
[21] Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
[22] Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
[23] qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
[24] Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
[25] Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
[26] Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae : et ecce festinus velociter veniet.
[27] Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
[28] Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis.
[29] Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
[30] Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
|