A glorious vision, in which the prophet's lips are cleansed: he foretelleth the obstinacy of the Jews.
[1] In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quae sub ipso erant replebant templum.
[2] Seraphim stabant super illud : sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
[3] Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.
[4] Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
[5] Et dixi : Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
[6] Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
[7] et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
[8] Et audivi vocem Domini dicentis : Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi : Ecce ego, mitte me.
[9] Et dixit : Vade, et dices populo huic : Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.
[10] Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
[11] Et dixi : Usquequo, Domine? Et dixit : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
[12] Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
[13] Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
|