The restoration of Israel after their captivity. The parable or song insulting over the king of Babylon. A prophecy against the Philistines.
[1] Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob.
[2] Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
[3] Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
[4] sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor; quievit tributum?
[5] Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
[6] caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
[7] Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit;
[8] abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
[9] Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
[10] Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es.
[11] Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
[12] Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
[13] Qui dicebas in corde tuo : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;
[14] ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?
[15] Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
[16] Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,
[17] qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?
[18] Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua;
[19] tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
[20] Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in aeternum semen pessimorum.
[21] Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
[22] Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;
[23] et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
[24] Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi,
[25] sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.
[26] Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et haec est manus extenta super universas gentes.
[27] Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?
[28] In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :
[29] Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
[30] Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
[31] Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
[32] Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.
|