Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27

Of vows and tithes.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium. [3] Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii : [4] si mulier, triginta. [5] A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos : femina, decem.

[6] Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli : pro femina, tres. [7] Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos : femina, decem. [8] Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote : et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. [9] Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, [10] et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono : quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.

[11] Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem : [12] qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. [13] Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem. [14] Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur : [15] sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum.

[16] Quod si agrum possessionis suae voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium : si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. [17] Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur. [18] Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilaeum, et detrahetur ex pretio. [19] Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum. [20] Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit.

[21] Quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. [22] Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, [23] supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum, pretium : et dabit ille qui voverat eum, Domino. [24] In jubilaeo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suae. [25] Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.

[26] Primogenita, quae ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere : sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. [27] Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta aestimationem tuam, et addet quintam partem pretii : si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum. [28] Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino : [29] et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. [30] Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.

[31] Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. [32] Omnium decimarum bovis et ovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. [33] Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. [34] Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.

< previous   Book Of Leviticus   next >
< previous   Chapter 27   next >